Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.
In pascuis virentibus me collocavit.
Super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas justitiae
propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Etenim benignitas et misericordia
subsequentur me omnibus diebus vitae meae.
Et inhabitabo in domo Domini,
In longitudinem dierum.
Memento mei, Domine Deus,
dum veneris in regnum tuum.